HIROMUS

HIROMUS
HIROMUS
Menandro Ephesio apud Ioseph. c. Apionem, et Dio Rerum Phoenic.
Scriptori, apud eund. Εἵρωμος, Tyriorum vetus Rex, orientalem urbis partem aggeribus auxit, Iovis Olympii templum, quod antea separatum etat, spatio medio aggeribus repleto, cum urbe coniunxit, et columnam auream in eo posuit. Ascendens autem in Libanum, ad Templorum structuram ligna caecidit, delubrum dedicavit tam Herculi, quam Astartae, Titiceos (populum ignotum) quod tributa non solverent,
bello subegit. Ei Salomon Hierosolymorum Rex aenigmata misit et ab eo poposcit; adiecto, ut qui non posset dirimere, pecuniam solventi expenderet. Quod cum is non posset, pecunia multatus est: donec Abdemono usus paria Salomoni rependit. Vide Ioseph. d. l. et Antiqq. l. 8. c. 2. ut et supra in voce Abdemonus, it. Hiram. Vixit Annos 53. regnavit 34. De classe eius, quam salomon's classi iunxit, vide 1. Reg. c. 10. v. 22. Initium eius incidit in Annum 33. Davidis: initium vero, Salomonis incidit in Annum 7. vel 8. Horomi. Nam Anno II. vel 12. Regni eius, Templum Hierosol. condicoepit, Anno Salomonis 4. Ioh. Marsham. Canone Chron. ad Sec. XIV. de Hiromo Rege ubi et filiam suam Salomoni dedisse Hiromum ex Clem. 1. Strom. addit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • ABDEMON — puer quidam Tyrius, qui solvebat omnia problemata a Salomone Hierosolymorum rege Hiromo regi Tyriorum proposita. Ioseph. Iud. Ant. l. 8. c. 2 et l. 1. contra Appion. p. 1042. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. ad Sec. XIV. ubi de Hiromo rege. Ita… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HIRAM — I. HIRAM Rex Tyri. 2. Sa m. c. 5. v. XI. qui 2. Par. c. 2. v. 3. 11. et 12. c. 4. v. XI. et c. 8. v. 14. Huram dicitur. Amicus Davidis primo, dein Salomonis, cui cedros e Libano summisit, ad templi structuram; 20. urbibus ab ipso donatus. Fil.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”